- GRAMMATICE
- GRAMMATICEantiquissimis temporibus, ars erat legendi et scribendi: ita enim apud Diod. Sic. l. 12. in legibus charondae definitur: nec alia eius Aristoteleo quoque aevo facies fuit. Postquam vero coepta sunt artis praecepta observari, origines indagari, proprietares vocum tradi auctores omnes a certo hominum genere explicari; Grammaticae simul quoque nomen ad variam adeo cognitionem extendi coepit. Im o quod mirandum magis, huic soli est Grammaticae nomen attributum: ac legendi et scribendi ratio, veteri nomine spoliata, fere vocabatur Grammatistica, magisque πρόδρομος, quam pars artis esse putabatur. Sed neque utriusque vocabula hac postea in significatione perstitêrunt: Postquam enim Grammatistae in ludis suis variarum Artium elementa tradere Auctoresque etiam pueris enarrare coepêrunt: omnes illi Grammatistae ac Literatores dicti sunt, qui mediocriter sssent eruditi, ac potissimum si iidem ludi essent Magistri. Literiones contemptim appellar Augustin. l. c. advers. Legis. Grammatici vero appellati sunt, qui essent absolute docti, ac inprimis literarum Profelsores. Sic. Ael. Lamprid. in Seu. sic Iul. Capitolin. in Antonino Philos. sic alii olim distinxêre. Et quidem Grammatistice inventum Promethei fuit: circa Grammaticam vero primum Platonem quaedam movisse deprehendimus, in Philebo et Cratylo. Verum rudia haec fuêre Artis initia, magisque ad Exegeticem et vocum origines, quam ad Methodicem, seu Artis praecepta, pertinent. Iustiusigitur Aristoteles eius auctor censetur, qui primus voces distinxit in certas clasles, primus quoque generum doctrinam persequutus est, aliaque nonnulla explicuit, ut inprimis ex lib. eius de Poetica dilucet. De methodo quoque egit Theodectes: et fortassis uterque horum aliquid Lampto et Ileo debuit; quemadmodum Arspost Aristotelem Epicuro, quem Γραμματοδιδάσκαλον fuisse, priusquam ad Philosophiam se applicaret. ex Hermippo testatum facit Diogenes Laertius Philosophi certe sequentes, Stoici inprimis, Aristotelicis ac Theodectiis inventis plurima accudêrunt, sicque in iustum systema Ars excrevit tandem, operâ inprimis Alexandrinorum, qui non minus ob Grammatices peritiam se iactare solebant, quam Thebani, quia tibiâ: Mitylenaei, quia citharâ optime canerent, ut testis est Menander Rheror l. 1. de genere Demonstr. c. 16. Apud Romanos, in quorum urbem primus Grammaticae studium intulit Crates Mallotes, Attalilegatus, quantus huic arti habitus sit honos vel ex eo patet, quod summae etiam dignitatis viti hoc studium amplexi fuerint, ut patet ex Suet. de Illustr. Gramm. Quin et beneficio immunitatis gaudebant, ut indicat Arcadius Charisiusl. ult. D. de mun. et hon. Mirum vero Hebraeos, quorum lingua antiquissima est, sero adeo multoque post ipsos Arabes de Grammatica Arte seribere coepisle. Primus eorum fuit Rabbi Iuda Davidisfil. cogn. Chiug, oriundus ex Fezza Africae urbe, citca A. C. oo XL. Proximus ab illo Rabbi Ionas Cordubensis tertius Aben-Esra Hispanus, quartus R. David Kimchi: qui omnes vixêre inter Millesimum a Christo Annum, annumque supra eum ducentesimum. Ex recentioribus eminent R. Abraham de Balimis, et Elias levita, de quibus vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 1. 2. 3. et 4. aliquid etiam infra in vocibus Philologia et Polymathia. Hinc Grammatici, quos C. Nep. et Messala Corvin. litteratos et litteratores appellant. Quo videndum an respexerit idem Corn. cum in Vita Attici scribit c. 13. in eiusadem familia fuisse pueros literatissimos: Qualis Moecenati C. Melisl us fusse legitur apud Suer. de illustr. Gramm. A Protagorae tempote, quiprimus e Sophistis mercede docuit, teste Philostrato, non defuêre Grammaticis et Rhetoribus am plissima praemia. M. AntoniusGripho, quod de mercede non paciscebatur, eo plura ex liberalitate discentium impetrabat. Remius Palaemon ex schola quadragena annua capiebat: Tantidem docendum conduxit Calvinum Esicium equitem Rom. L. Appuleius. Verrius flaccus habitationem in palatio, et centena sesterria in annum ab Aug. meruite taceo servos literatores immanibus pretiis emptos, dein manumissos. Iul. Caesat addidit honorem, omnes liberalium Artium Doctores civitate donando. Quemadmodum dein Vespasian. Rhetoribus primus exsfisco annua centena constituit, sic ab Traiano honor et dignatio tanta Sapientiae professoribus ac dicendi Magistris, ut per eum spiritum et sanguinem et patriam recepisse praedicent Plin. ac Iuv. Hadrian. in summa familiaritate cum Grammaticos et Rhetores, tum Philosophos habuit: quibus omnibus Antoninus Pius, per omnes provincias, et honores et salaria detulit, constituitque ut metropoles gentium quinque tuerentur Rhetores, totidemque Grammaticos, reliquae minores civitates ternos haberent. Salaria, quae e fisco iis decreta, mille drachmas statuunt Lucian. in Eunucho, et Philostrat. in Theodoto ac Chresto: h. e. Romanae monetae sestertia quadraginta, qureos quadringentos; at nostrae coronatos mille etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 11. Sed de Grammatice, nomen tragoediae, quam Callias Atheniensis composuit, sicque nominavit, uti ex Athen. docet Scalig. Poet. l. 1. c. 8. quod e literis et sonum ducebat et argumentum. Nam Chorus nihil alius, quam saltatio, fuit, ex nominibus et sonis, et temporibus, et rhythnus elementorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.